- LAURENTII Ins
- LAURENTII Insa Lusitanis sic dicta, quod eius opera primum sit ab ipsis detecta, autea vocabatur Madagascar, eamque M. P. Venetus inter ditissimas totius orbis ins. refert. Tantae est magnitudinis, ut mille in longitudine milliaria contineat, et ambitus sit quatuor millium milliar. Est omnium rerum ad vitam humanam neceslariarum abundans, et melioribus incolis digna, ob sitûs opportunitatem, portuumque ac fluminum commoditatem. Ibi oves egregiae sunt, magnasque habent caudas, quarum plerumque 12. libras ponderat, excoriatae pollices 12. duas ulnas longae sunt admodumque pingues, Incolae commerciorum cum exteris usum ignorant, inter se tantum scaphis e trunco excavatis negotiantur circa oram, advenisque omnibus commerciorum causa accessum denegant. Populus est niger, robustus et optime dispositus: nudus incedit, exceptis pudendis, quae velo gossipino tegunt. Mulieres velum paulo altius ligant, adeo ut ubera parum cooperta sint. In tuguriis habitant misere, arma ipsorum sunt iacula, Ioh. Matal. Metell. Item, fluv. et sinus Canadae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.